Criar uma Loja Virtual Grátis
Opus
Opus



Arma graui numero uiolentaque bella parabam
edere, materia conueniente modis.
Par erat inferior uersus; risisse Cupido
dicitur atque unum surripuisse pedem.
‘Quis tibi, saeue puer, dedit hoc in carmina iuris?
Pieridum uates, non tua turba sumus.
Quid, si praeripiat flauae Venus arma Mineruae,
uentilet accensas flaua Minerua faces?
Quis probet in siluis Cererem regnare iugosis,
lege pharetratae Virginis arua coli?
Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
instruat, Aoniam Marte mouente lyram?
Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
Cur opus adfectas, ambitiose, nouum?
An, quod ubique, tuum est? Tua sunt Heliconia tempe?
Vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
Cum bene surrexit uersu noua pagina primo,
attenuat neruos proximus ille meos;
nec mihi materia est numeris leuioribus apta,
aut puer aut longas compta puella comas.’
Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
legit in exitium spicula facta meum,
lunauitque genu sinuosum fortiter arcum,
‘Quod’ que ‘canas, uates, accipe’ dixit ‘opus!’
Me miserum! certas habuit puer ille sagittas.
uror, et in uacuo pectore regnat Amor.
Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
ferrea cum uestris bella ualete modis!
cingere litorea flauentia tempora myrto,
Musa, per undenos emodulanda pedes!


desert

Translate to English Translate to Spanish Translate to French Translate to German Google-Translate-Portuguese to Italian Translate to Russian Translate to Chinese Translate to Japanese





Partilhe esta Página




Total de visitas: 3767